- IMMURATIO
- IMMURATIOs. Condemnatio ad perpetuum muri carcerem, in Communione Rom. gravissima paena est, Credentibus haereticorum et agre paenitentiam agentibus; aut qui in iudicio constituti diu negavêrunt veritatem et se periurio obstrinxêrunt etc irrogati solita, ut ibi peragnantin pane doloris et aquatribulaitonis paenitentiam saluratem. Conc. Tholos. c. 10 It. Biterr. et Frid. II. Imp. in l. Commiss. et 2. Delicta, ob quae Immuratio decernitur, enumerantur Concit. Narb. c. 9. Ritus immurationis definitur Conc. Biterr. c. 23. 24. et 25. Videquoque Instruct. Madrilianam A. c. 1561. c. 79. et 80. Hodie vero rarior eius usus est, et Epp. ac Inquisitores saepius hanc poenam in detrusionem in Monasterium commutant. Sed et Inquisitores cum Ordinariis, hodie potestatem habent dispensandi: quod si poena carceris irremissibilis sitimposita elapso octavo Anno relaxari soler, idque de consilio Dioecesanorum. Possunt vero et hae remissiones pecuniâ obtineri, uti docer Phil. a Limborch Hist. Inquisit. l. 4. c. 32. Vide quoque infra, ubi de Redemptione poenarum: it. Perpetuo Carcere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.